Crucifix logo TRIDENTINE

Daily Mass Audio

Listen to the Traditional Latin Mass (1962 Missale Romanum) in Latin — read aloud section by section.

Feria Sexta in Passione et Morte Domini

2026-04-03
I classis
Ready
Lectiones (Readings)
Latin
Lectiones (Readings)
7. Oratione completa, celebrans et ministri, seu ministrantes, ad sedilia pergunt. Interim ponitur legile nudum in medio presbyterii, et lector incipit primam lectionem, omnibus sedentibus et auscultantibus. Incipitur vero sine titulo, ac clauditur absque Deo gratias.
7 a. Deficiente lectore, ipse celebrans; stans in loco suo, legit lectionem.
Lectio prima
Osee 6:1-6
Hæc dicit Dóminus: In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum: quia ipse cœpit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciémus, sequemúrque, ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, et serótinus terræ. Quid fáciam tibi Ephraim? quid fáciam tibi Iuda? Misericórdia vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi in prophétis, occídi eos in verbis oris mei: et iudícia tua quasi lux egrediéntur. Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.
Responsorium
V Dómine, audívi audítum tuum, et tímui: considerávi ópera tua, et expávi.
V In médio duórum animálium innotescéris: dum appropinquáverint anni cognoscéris: dum advénerit, tempus, ostendéris.
V In eo, dum conturbáta fúerit ánima mea: in ira, misericórdiæ memor eris.
V Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso, et condénso.
V Opéruit cœlos maiéstas eius: et láudis eius plena est terra.
8. Responsorio absoluto, omnes surgunt; celebrans, stans ad sedile, dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit orationem.
8 a. Celebrans, manens in loco suo, dicit Oremus, Flectamus genua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate; deinde surgit, et, manibus iunctis ac in tono feriali, dicit orationem.
Oratio
V Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
Deus, a quo et Iudas reátus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde novis tuæ propitiatiónis efféctum: ut sicut in passióne sua Iesus Christus Dóminus noster divérsa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur:
9. Oratione expleta, sequitur altera lectio, a subdiacono dicenda ad legile, item sine titulo, et sine Deo gratias in fine. Celebrans ceterique omnes, sedentes, auscultant.
9a. Lectionem legat lector ad legile: secus vero ipse celebrans, stans in loco suo.
Lectio
Exodus 12:1-11
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni. Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis huius tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum qui iunctus est dómui suæ, iuxta númerum animárum quæ suffícere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: iuxta quem ritum tollétis et hædum. Et servábitis eum usque ad quartamdécimam diem mensis huius: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine eius, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus eius et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resíduum fúerit, igne comburétis. Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase - id est tránsitus - Dómini.
Sequitur responsorium, a schola cantandum, vel a clero assistente recitandum.
Responsorium
Ps 139:2-10, 14
V Eripe me, Dómine, ab hómine malo: a viro iníquo líbera me.
V Qui cogitavérunt malítias in corde: tota die constituébant prǽlia.
V Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: venénum áspidum sub lábiis eórum.
V Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis líbera me.
V Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: abscondérunt supérbi láqueum mihi.
V Et funes extendérunt in láqueum pédibus meis, iuxta iter scándalum posuérunt mihi.
V Dixi Dómino, Deus meus es tu: exáudi, Dómine, vocem oratiónis meæ.
V Dómine, Dómine virtus salútis meæ obúmbra caput meum in die belli.
V Ne tradas me a desidério meo peccatóri: cogitavérunt advérsus me: ne derelínquas me, ne unquam exalténtur.
V Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos.
V Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo: et habitábunt recti cum vultu tuo.
Italiano
Lectiones (Readings)
I ministri sacri, indossando stole nere, vengono all'altare, si prostrano davanti ad esso e pregano in silenzio per un poco. Si da un segnale e tutti si inginocchiano dritti tranne il celebrante che sta in piedi di fronte ai gradini dell'altare e canta in tono feriale:
V O Dio, che per i meriti della Passione di Gesù Cristo, nostro Signore, ci hai liberati dalla morte ereditaria del primo Adamo, nella quale si ritrova ogni creatura umana: concedi che, fatti conformi a lui, abbiamo a portare nella santità l'impronta della divina grazia, così come necessariamente portiamo l'immagine della natura umana. Per lo stesso Signore Nostro Cristo. Amen.
Passio Domini (Passion of Our Lord)
Latin
Passio Domini (Passion of Our Lord)
10. Absoluta altera lectione cum suo responsorio, ponuntur in latere Evangelii, in plano presbyterii, legilia nuda cum libris, et proceditur ad cantum vel lectionem historiæ Passionis Domini secundum Ioannem hoc modo: cantatur vel legitur a ministris, saltern in ordine diaconatus constitutis, qui, comitantibus duobus acolythis, vel ministrantibus, absque luminaribus et absque incenso, facta altari reverentia, ante celebrantem sistunt; media eos, profunde inclinatos, celebrans super voce dicit:
S Dominus sit in córdibus vestris et in lábiis vestris.
R Amen.
10 a. Historiam Passionis Domini legit vel cantat celebrans, clara et distincta voce. Antequant incipiaty dicit, in medio presbyterii, profunde inclinatus, secreto: Dominus sit in corde meo et in labiis meis. Amen. Tune, fact a altari reverentia, vadit ad latus Evangelii, ibique, super nudum legile, incipit legere vel cantare historiam Passionis Domini.
Tunc, iterum facta altari reverentia, procedunt ad latus Evangelii, ibique, super nu dum legile, incipiunt cantare vel legere historiam Passionis Domini, omnibus auscultantibus.
Pássio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Ioánnem.
Joannes 18:1-40; 19:1-42
In illo témpore: Egréssus est Iesus cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse, et discípuli eius. Sciébat autem et Iudas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Iesus convénerat illuc cum discípulis suis. Iudas ergo cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et pharisǽis minístros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis. Iesus ítaque sciens ómnia, quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: J. Quem quǽritis? C. Respondérunt ei: S. Iesum Nazarénum. C. Dicit eis Iesus: J. Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradébat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram. Iterum ergo interrogávit eos: J. Quem quǽritis? C. Illi autem dixérunt: S. Iesum Nazarénum. C. Respóndit Iesus: J. Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quǽritis, sínite hos abíre. C. Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum: et abscídit aurículam eius déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: J. Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribúnus, et minístri Iudæórum comprehendérunt Iesum, et ligavérunt eum: et adduxérunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cáiphæ, qui erat póntifex anni illíus. Erat autem Cáiphas, qui consílium déderat Iudǽis: Quia éxpedit unum hóminem mori pro pópulo. Sequebátur autem Iesum Simon Petrus, et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Iesu in átrium pontíficis. Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum. Dicit ergo Petro ancílla ostiária: S. Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi, et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans et calefáciens se. Póntifex ergo interrogávit Iesum de discípulis suis, et de doctrína eius. Respóndit ei Iesus: J. Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in templo, quo omnes Iudǽi convéniunt: et in occúlto locútus sum nihil. Quid me intérrogas? intérroga eos, qui audiérunt quid locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ díxerim ego. C. Hæc autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Iesu, dicens: S. Sic respóndes pontífici? C. Respóndit ei Iesus: J. Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? C. Et misit eum Annas ligátum ad Cáipham pontíficem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discípulis eius es? C. Negávit ille, et dixit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus eius, cuius abscídit Petrus aurículam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit. Addúcunt ergo Iesum a Cáipha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent pascha. Exívit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc? C. Respondérunt et dixérunt ei: S. Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum. C. Dixit ergo eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et secúndum legem vestram iudicáte eum. C. Dixérunt ergo ei Iudǽi: S. Nobis non licet interfícere quemquam. C. Ut sermo Iesu implerétur, quem dixit, signíficans qua morte esset moritúrus. Introívit ergo íterum in prætórium Pilátus, et vocávit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudæórum? C. Respóndit Iesus: J. A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? C. Respóndit Pilátus: S. Numquid ego Iudǽus sum? Gens tua, et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? C. Respóndit Iesus: J. Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent ut non tráderer Iudǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. C. Dixit ítaque ei Pilátus: S. Ergo Rex es tu? C. Respóndit Iesus: J. Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilátus: S. Quid est véritas? C. Et cum hoc dixísset, íterum exívit ad Iudǽos, et dicit eis: S. Ego nullam invénio in eo causam. Est autem consuetúdo vobis ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis Regem Iudæórum? C. Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: S. Non hunc, sed Barábbam. C. Erat autem Barábbas latro. Tunc ergo apprehéndit Pilátus Iesum, et flagellávit. Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti eius: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Et veniébant ad eum, et dicébant: S. Ave Rex Iudæórum. C. Et dabant ei álapas. Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dixit eis: S. Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis, quia nullam invénio in eo causam. C. Exívit ergo Iesus portans corónam spíneam, et purpúreum vestiméntum. Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: S. Crucifíge, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam. C. Respondérunt ei Iudǽi: S. Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. C. Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit. Et ingréssus est prætórium íterum: et dixit ad Iesum: S. Unde es tu? C. Iesus autem respónsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilátus: S. Mihi non loquéris? Nescis quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te? C. Respóndit Iesus: J. Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea, qui me trádidit tibi, maius peccátum habet. C. Et exínde quærébat Pilátus dimíttere eum. Iudǽi autem clamábant dicéntes: S. Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradícit Cǽsari. C. Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Iesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudǽis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamábant: S. Tolle, tolle, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Regem vestrum crucifígam? C. Respondérunt pontífices: S. Non habémus regem, nisi Cǽsarem. C. Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Iesum, et eduxérunt. Et báiulans sibi crucem, exívit in eum, qui dícitur Calváriæ, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos, hinc et hinc, médium autem Iesum. Scripsit autem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarénus, Rex Iudæórum. Hunc ergo títulum multi Iudæórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Iesus. Et erat scriptum hebráice, græce et latíne. Dicébant ergo Piláto pontífices Iudæórum: S. Noli scríbere, Rex Iudæórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæórum. C. Respóndit Pilátus: S. Quod scripsi, scripsi. C. Mílites ergo cum crucifixíssent eum, accepérunt vestiménta eius et fecérunt quátuor partes: unicuíque míliti partem, et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. Dixérunt ergo ad ínvicem: S. Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cuius sit. C. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem hæc fecérunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu, mater eius, et soror matris eius María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Iesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: J. Múlier, ecce fílius tuus. C. Deínde dicit discípulo: J. Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Póstea sciens Iesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: J. Sítio. C. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori eius. Cum ergo accepísset Iesus acétum, dixit: J. Consummátum est. C. Et inclináto cápite trádidit spíritum.
Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Iudǽi ergo - quóniam Parascéve erat - ut non remanérent in cruce córpora sábbato - erat enim magnus dies ille sábbati - rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius qui crucifíxus est cum eo. Ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura: sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. Post hæc autem rogávit Pilátum Ioseph ab Arimathǽa eo quod esset discípulus Iesu, occúltus autem propter metum Iudæórum, ut tólleret corpus Iesu. Et permísit Pilátus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Iesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ, et áloës, quasi libras centum. Accepérunt ergo corpus Iesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Iudǽis sepelíre. Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. Ibi ergo propter Parascéven Iudæórum, quia iuxta erat monuméntum, posuérunt Iesum.
Italiano
Passio Domini (Passion of Our Lord)
I Diaconi della Passione si inginocchiano e si inchinano profondamente davanti al celebrante che dice ad alta voce:
S Il Signore vi sia nel cuore e sulle labbra
R Amen.
Passione di Nostro Signore Gesù Cristo secondo san Giovanni.
Joannes 18:1-40; 19:1-42
In quel tempo: Gesù uscì con i' suoi discepoli al di là del torrente Cedron, dove era un orto, e vi entrò in loro compagnia. Conosceva bene anche Giuda quella località, perché Gesù vi andava spesso con i suoi discepoli. Avendo presa una coorte e alcune guardie dai capi dei sacerdoti e dei farisei, Giuda arrivò là con lanterne, con torce e con armi. Gesù pertanto conoscendo tutto ciò che stava per succedergli, andò loro incontro e disse: J. «Chi cercate?». C. Gli risposero: S. Gesù Nazareno! C. E Gesù replicò: J. «Sono io». C. C'era con essi anche Giuda, quello che lo tradiva. Non appena ebbe detto loro: «Sono io» andarono indietro e stramazzarono a terra. Di nuovo perciò domandò loro; J. «Chi cercate?». C. E quelli replicarono: S. Gesù Nazareno! Riprese Gesù: J. «Ve l'ho detto già, che sono io. Se dunque cercate me, lasciate che questi se ne vadano». C. E ciò accadde perché si avverasse la parola già detta da lui: «Di quelli che tu mi affidasti, non ne perdetti neppure uno». Simon Pietro pertanto, avendo una spada, la sfoderò e, così, percosse un servo del pontefice e gli staccò l'orecchio destro. Questo servo si chiamava Malco. Disse perciò a Pietro Gesù: J. «Rimetti la spada nel fodero. Il calice che il Padre mi porge, non dovrò io berlo?». C. La coorte, intanto, e il tribuno e le guardie dei giudei afferrarono Gesù e lo legarono; e lo menarono prima ad Anna, suocero di Caifa, sommo sacerdote in quell'anno. Anzi, era stato proprio Caifa a dare ai Giudei il suggerimento: È opportuno che un uomo solo muoia invece di tutto il popolo. Andava dietro a Gesù Simon Pietro e un altro discepolo. Questo discepolo era conosciuto dal pontefice, e perciò entrò con Gesù nell'atrio di Caifa. Pietro invece se ne stava fuori alla porta. L'altro discepolo, conosciuto dal pontefice, riuscì fuori e parlò alla portinaia, la quale fece entrare anche Pietro. Gli disse però la portinaia: S. Che forse anche tu sei discepolo di quell'uomo? C. Rispose: S. No. C. Ora, siccome era freddo, così i servi e le guardie se ne stavano al fuoco e si scaldavano. Anche Pietro era con loro e si scaldava lui pure. Il pontefice pertanto interrogò Gesù intorno ai suoi discepoli e alla sua dottrina. Gli rispose Gesù: J. «Io ho parlato a tutti all'aperto. Ho insegnato sempre nella sinagoga e nel tempio, dove i giudei affluiscono senza numero. In segreto poi non ho insegnato mai nulla. Perché interroghi me? Interroga piuttosto quelli che mi hanno ascoltato. Sanno ben loro quello che ho detto». C. A tali parole di Gesù una guardia, lì presente, gli dette uno schiaffo, esclamando: S. Cosi tu rispondi al pontefice? C. Gli rispose Gesù: J. «Se ho parlato male, mostrami dove è il male; se poi ho parlato bene, perché mi percuoti?». C. Dopo averlo legato, Anna lo mandò al pontefice Caifa. Là era pure Simon Pietro che, in piedi, si stava scaldando. Gli dissero perciò alcuni: S. Forse, anche tu sei dei discepoli di lui? C. Rispose: S. No, no; non sono. C. Riprese uno dei servi del pontefice, parente di quello a cui Pietro aveva staccato l'orecchio: S. O non t'ho veduto io stesso nell'orto con lui? C. E Pietro di bel nuovo negò; e subito cantò il gallo. Condussero pertanto Gesù dalla casa di Caifa al pretorio. S'era fatto giorno oramai; ed essi non entrarono dentro per non contaminarsi, ed esser così in grado di mangiare la Pasqua. Uscì perciò Pilato e andò lui verso di loro, domandando: S. Qual è il capo d'accusa che mi presentate contro quest'uomo? C. Per risposta gli dissero: S. Se non fosse un malfattore, noi non te l'avremmo tradotto. C. E Pilato allora per tutta risposta: S. Pigliatevelo, e giudicatelo secondo la legge vostra. C. Ma i giudei gli soggiunsero: S. A noi non è permesso dare la morte a nessuno. C. E ciò, perché si verificasse la parola che aveva detto Gesù intorno al genere di morte che gli sarebbe toccato a subire. Pilato per tanto rientrò nel pretorio, e chiamò Gesù e gli disse: S. Sei tu il re dei giudei? C. Gesù rispose: J. «Dici questo di tuo, oppure te l'han detto altri di me?» C. Pilato gli replicò: S. Sono io forse un giudeo? La tua gente e i pontefici ti hanno consegnato a me. Che cosa hai fatto? C. Gesù rispose: J. «Il mio regno non è di questo mondo. Se di questo mondo fosse il mio regno, le mie guardie avrebbero combattuto perché non fossi messo in potere dei giudei. Il mio regno ora non è di qui ». C.  Ma Pilato riprese: S. Dunque tu sei re? C. Gesù rispose: J. «Tu lo dici: io son re. Io sono nato per questo, e per questo son venuto nel mondo, per rendere, cioè, testimonianza alla verità. Chi proviene dalla verità, dà ascolto alla mia parola». C. E Pilato gli domandò: S. Che cos'è la verità? C. Detto ciò, uscì di nuovo verso i Giudei, dicendo loro: S. Io non trovo in lui colpa alcuna. Ma siccome c'è usanza che rilasci libero uno in occasione della Pasqua, così volete che sia messo in libertà il re dei giudei? C. Ma essi gridarono ad una voce, dicendo: S. Non lui, no, vogliamo, ma Barabba! C. E Barabba era un ladro. Pilato prese allora Gesù e lo flagellò. E i soldati intrecciarono una corona di spine e gliela misero sul capo, e lo ricoprirono con una veste rossa. Poi gli si avvicinarono e gli dissero: S. Salve, o re dei giudei, C. e gli davano schiaffi. Di nuovo Pilato uscì fuori e disse: S. Ve lo faccio nuovamente vedere qui, perché vi convinciate che non trovo in lui colpa alcuna. C. Venne fuori infatti Gesù che aveva la corona di spine e la veste di porpora. E disse loro Pilato: S. Eccovi l'uomo!. C. A tal vista, i pontefici e i ministri si dettero a gridare dicendo: S. Crocifiggilo! Crocifiggilo! C. Rispose loro Pilato: S. Pigliatelo e crocifiggetelo voi. Per parte mia, io non vi trovo nessuna colpa. C. Gli replicarono i giudei: S. Noi abbiamo la legge; e secondo la legge egli deve morire, perché si è fatto Figlio di Dio. C. Sentendo queste parole, Pilato s'intimorì ancora di più. Rientrò quindi nel pretorio e interrogò Gesù: S. Di dove sei? C. Gesù per altro non gli dette alcuna risposta. Gli disse perciò Pilato: S. Non mi rispondi? Ma non sai che ho il potere di crocifiggerti, come ho il potere di rimetterti in libertà? C. Gli replicò Gesù: J. «Non avresti potere alcuno sopra di me, se non ti fosse stato dato dall'alto. Per questo chi mi ha consegnato nelle tue mani, è reo più gravemente di te». C. Da quel punto Pilato cercava, il modo di rimetterlo in libertà. I giudei invece incalzavano dicendo: Se lo rilasci, non sei amico di Cesare. Chiunque infatti pretende di essere re, va contro Cesare. C. Pilato allora, dopo tali discorsi, riportò fuori Gesù, e si assise in tribunale in un punto detto «Litostrato», in lingua ebraica, Gàbbata. Era la vigilia di Pasqua, ed era, quasi, l'ora sesta. Egli disse ai giudei: S. Ecco il vostro re! C. Ed essi per risposta vociarono: S. Toglilo, toglilo di mezzo, e crocifiggilo! C. Replicò loro Pilato: S. Dovrò io crocifiggere il vostro re? C. Gli soggiunsero i pontefici: S. Non abbiamo altro re fuori di Cesare. C. Fu allora che glielo con segnò nelle mani, perché lo mettessero in croce. Afferrarono quindi Gesù e lo menarono fuori. E portando la propria croce, egli si avviò a quel luogo che è chiamato Calvario, cioè, teschio, in ebraico, Golgota; dove lo crocifissero; e con lui crocifissero altri due, uno di qua e uno di là; e Gesù nel mezzo. Pilato, poi, compose il titolo della condanna e lo affisse alla croce. Era scritto: «Gesù Nazareno Re dei Giudei» Questo titolo infatti lo lessero molti, perché era vicino alla città il luogo, dove Gesù era stato crocifisso. Era scritto in ebraico, in greco e in latino. I pontefici ebrei per altro dissero a Pilato: S. Non ci scrivere: «Re dei Giudei» ; ma che costui aveva dichiarato: Io sono il Re dei Giudei. C. Pilato rispose: S. Quel che ho scritto, ho scritto. C. I soldati, pertanto, dopo averlo crocifisso, ne presero la veste e ne fecero quattro parti, una per ciascuno, e si impadronirono pure della tunica; la qual tunica era senza cuciture, perché fatta tutta a maglia dal capo in giù. Si dissero perciò: S. Non la dividiamo, ma tiriamola a sorte è sia di chi la vince. C. E ciò, perché si adempisse la Scrittura che dice: «Si son divisi i miei abiti, e misero a sorte la mia veste». E i soldati fecero appunto così. Stavano poi presso la croce di Gesù la sua Madre e la sorella di sua Madre, Maria di Cleofa e Maria Maddalena. Quando Gesù vide la Madre, e, lì vicino, il discepolo a cui voleva bene, disse alla Madre: J. «Donna, ecco il tuo figlio!» C. E poi disse al discepolo: J. «Ecco la tua madre!». E da quel punto il discepolo la ritenne come tale. Dopo ciò, conoscendo Gesù che tutto si era verificato, perché si compisse la Scrittura, disse: J. «Ho sete». C. Vi era lì un vaso pieno di aceto; ed essi, inzuppata una spugna nell'aceto ed avvolta ad ramo di issopo, gliela accostarono fino alla bocca. Dopo che ebbe sorbito l'aceto, Gesù disse: J. «Tutto è compiuto». Ed, abbassato il capo, spirò.
Si genuflette per un momento.
C Siccome per altro era la Parasceve, così, perché non ne rimanessero in croce i cadaveri nel sabato — in realtà, era molto solenne quel sabato — i giudei pregarono Pilato che fossero ad essi spezzate le gambe e fossero levati via. Vennero infatti i soldati e ruppero le gambe al primo e al secondo che erano stati crocifissi con lui; ma quando furono a Gesù, poiché lo videro già morto non gli fracassarono le gambe; ma un milite gli aperse colla lancia il costato, dal quale uscì subito sangue ed acqua. E chi vide ciò, ne fa testimonianza, ben sapendo di dire la verità, appunto perché crediate anche voi. Tutte queste cose infine sono avvenute, perché si adempisse la Scrittura: «Non romperete a lui nessun osso», e un altro punto della Scrittura che dice: «Volgeranno lo sguardo verso di colui che hanno trafitto». Dopo questi avvenimenti, Giuseppe d'Arimatea — essendo discepolo di Gesù, sebbene di nascosto per paura dei giudei -- pregò Pilato per avere il corpo di Gesù; e Pilato gli permise di prenderlo. Arrivò dunque e prese il corpo di Gesù. Giunse pure Nicodemo — quell'individuo che era andato la prima volta da Gesù di notte -- e portò una mistura di mirra e di aloe, quasi un cento libbre. Presero dunque il corpo di Gesù e lo avvolsero in lenzuoli con gli aromi, come s'usa dai giudei nelle sepolture. In quella località poi, dove [Gesù] era stato crocifisso, si trovava un orto, e nell'orto un sepolcro nuovo, dove non era stato messo nessuno. Ivi appunto, giacché quella tomba era vicina, essendo la Parasceve dei giudei, deposero Gesù.
Solemnes Orationes (Solemn Prayers)
Latin
Solemnes Orationes (Solemn Prayers)
12. Cantu vel lectione historiæ Passionis Domini absoluto, celebrans assumit pluviale nigri coloris; diaconus et subdiaconus induunt dalmaticam vel tunicellam eiusdem coloris. Interim vero duo acolythi, vel ministrantes, unam tantum tobaleam super altare extendunt, locantes librum in medio. Tune celebrans, comitantibus ministris, vel ministrantibus, accedit ad altare, quod, ascendens, osculatur in medio, et stans ibidem, ante se habens librum, incipit orationes solemnes, ministris sacris hinc inde adstantibus.
13. Dicuntur autem hoc ordine: Præcedit celebrantis præfatio, qua intentio specialis indicatur, et cantatur tono peculiari infra notato, manibus iunctis; deinde celebrans dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
13 a. Celebrans dicit Oremus, Flectamus genua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate, deinde surgit, et, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
V Orémus, dilectíssimi nobis, pro Ecclésia sancta Dei: ut eam Deus et Dóminus noster pacificáre, adunáre, et custodíre dignétur toto orbe terrárum: subíciens ei principátus, et potestátes: detque nobis quiétam et tranquíllam vitam degéntibus, glorificáre Deum Patrem omnipoténtem.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti: custódi ópera misericórdiæ tuæ; ut Ecclésia tua toto orbe diffúsa, stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro beatíssimo Papa nostro N., ut Deus et Dóminus noster, qui elégit eum in órdine episcopátus, salvum atque incólumem custódiat Ecclésiæ suæ sanctæ, ad regéndum pópulum sanctum Dei.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, cuius iudício univérsa fundántur: réspice propítius ad preces nostras, et eléctum nobis Antístitem tua pietáte consérva; ut christiána plebs, quæ te gubernátur auctóre, sub tanto pontífice, credulitátis suæ méritis augeátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro ómnibus Epíscopis, Presbýteris, Diacónibus, Subdiacónibus, Acólythis, Exorcístis, Lectóribus, Ostiáriis, Confessóribus, Virgínibus, Víduis: et pro omni pópulo sancto Dei.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, cuius spíritu totum corpus Ecclésiæ sanctificátur et régitur: exáudi nos pro univérsis ordínibus supplicántes; ut grátiæ tuæ múnere, ab ómnibus tibi grádibus fidéliter serviátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro ómnibus res públicas moderántibus, eorúmque ministériis et potestátibus: ut Deus et Dóminus noster mentes et corda eórum secúndum voluntátem suam dírigat ad nostram perpétuam pacem.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt ómnium potestátes et ómnium iura populórum: réspice benígnus ad eos, qui nos in potestáte regunt; ut ubíque terrárum, déxtera tua protegénte, et religiónis intégritas, et pátriæ secúritas indesinénter consístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro catechúmenis nostris: ut Deus et Dóminus noster adapériat áures præcordiórum ipsórum, ianuámque misericórdiæ; ut per lavácrum regeneratiónis accépta remissióne ómnium peccatórum, et ipsi inveniántur in Christo Iesu Dómino nostro.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole fœcúndas: áuge fidem et intelléctum catechúmenis nostris; ut renáti fonte baptísmatis, adoptiónis tuæ fíliis aggregéntur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem, ut cunctis mundum purget erróribus: morbos áuferat: famem depéllat: apériat cárceres: víncula dissólvat: peregrinántibus réditum: infirmántibus sanitátem: navigántibus portum salútis indúlgeat.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, mœstórum consolátio, laborántium fortitúdo: pervéniant ad te preces de quacúmque tribulatióne clamántium; ut omnes sibi in necessitátibus suis misericórdiam tuam gáudeant affuísse. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro hæréticis et schismáticis: ut Deus et Dóminus noster éruat eos ab erróribus univérsis; et ad sanctam matrem Ecclésiam Cathólicam atque Apostólicam revocáre dignétur.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, qui salvas omnes, et néminem vis períre: réspice ad ánimas diabólica fráude decéptas; ut omni hærética pravitáte depósita, errántium corda resipíscant, et ad veritátis tuæ rédeant unitátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro pérfidis Iudǽis: ut Deus et Dóminus noster áuferat velámen de córdibus eórum; ut et ipsi agnóscant Iesum Christum Dóminum nostrum.
(sed rubríca 1960) V. Orémus et pro Iudǽis. Ut Deus et Dóminus noster illúminet corda eórum, ut agnóscant Iesum Christum salvatórem ómnium hóminum.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, qui Iudǽos étiam a tua misericórdia non repéllis: exáudi preces nostras, quas pro illíus pópuli obcæcatióne deférimus; ut, ágnita veritátis tuæ luce, quæ Christus est, a suis ténebris eruántur. (sed rubríca 1960) V. Omnípotens sempitérne Deus, qui vis ut omnes hómines salvi fiant et ad agnitiónem veritátis véniant, concéde propítius, ut plenitúdine géntium in Ecclésiam Tuam intránte omnis Israël salvus fiat. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
V Orémus et pro pagánis: ut Deus omnípotens áuferat iniquitátem a córdibus eórum; ut relíctis idólis suis, convertántur ad Deum vivum et verum, et únicum Fílium eius Iesum Christum Deum et Dóminum nostrum.
S Orémus.
V Flectámus génua.
R Leváte.
V Omnípotens sempitérne Deus, qui non mortem peccatórum, sed vitam semper inquíris: súscipe propítius oratiónem nostram, et líbera eos ab idolórum cultúra; et ággrega Ecclésiæ tuæ sanctæ ad láudem et glóriam nóminis tui. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R Amen.
Italiano
Solemnes Orationes (Solemn Prayers)
Mentre i Ministri sacri indossano paramenti neri, due accoliti stendono una tovaglia sull'altare e pongono il messale al centro di essa. Le grandi Intercessioni sono cantate da qui.
V Preghiamo, o carissimi, per la Chiesa santa di Dio; affinché Iddio nostro Signore si degni di pacificarla, raccoglierla e custodirla in tutto il mondo, assoggettando a lei i principati e le potestà; e a noi conceda che, con una vita quieta e tranquilla, diamo gloria a Dio Padre onnipotente.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno Iddio, che nel Cristo hai rivelato la tua gloria a tutte le nazioni, custodisci le opere della tua misericordia, e fa che la tua Chiesa, sparsa per tutto il mondo, perseveri con fede salda nella confessione del tuo nome: Per il medesimo Signore.
V Preghiamo anche per il nostro beatissimo Papa N. . . . affinché Iddio nostro Signore, che lo ha prescelto nel l'ordine dell'episcopato, Io mantenga sano e salvo alla sua santa Chiesa, perché governi il popolo santo di Dio.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno  Iddio, dalla cui sapienza sono rette tutte le cose, volgiti propizio alle nostre preghiere, e nella tua bontà, conservaci il Pastore che ci scegliesti; affinché il popolo cristiano, che è governato dalla tua autorità, sotto un tanto Pontefice, cresca nei meriti della sua fede:
V Preghiamo anche per tutti i Vescovi, i Sacerdoti, i Diaconi, i Suddiaconi, gli Accoliti, gli Esorcisti, i Lettori, gli Ostiari, i Confessori, le Vergini, le Vedove, e per tutto il popolo santo di Dio.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno Iddio, dal cui spirito tutto il corpo della Chiesa viene santificato e governato, ascolta le preghiere che ti facciamo per tutti gli ordini, e fa che, col favore della tua grazia, da tutti i gradi ti si presti un fedele servizio:
R Amen.
V Preghiamo ora per tutti i governanti, con i loro incarichi e poteri, affinché Iddio nostro Signore guidi la loro mente e il loro cuore secondo la Sua volontà per conservare sempre la pace.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Signore onnipotente ed eterno, nelle Tue mani sono i poteri delle autorità e i diritti di tutti i popoli; volgi la Tua benevolenza ai nostri governanti, affinché col Tuo aiuto in tutta la terra regni senza interruzione la purezza della fede e la sicurezza delle nazioni. Per nostro Signore Gesù Cristo.
R Amen.
V Preghiamo anche per i nostri catecumeni, affinché Iddio nostro Signore apra loro le orecchie del cuore e la porta della misericordia; onde ricevuta, mediante il lavacro della rigenerazione, la remissione di tutti i peccati, essi pure si trovino riuniti nel Cristo Gesù Signor nostro.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno Iddio, che rendi sempre feconda di nuova prole la tua Chiesa, accresci ai nostri catecumeni la fede e l'intelligenza; e fa che, rinati nel fonte battesimale, siano aggregati ai tuoi figliuoli di adozione:
R Amen.
V Preghiamo, o dilettissimi, Iddio Padre onnipotente, affinché purghi il mondo da tutti gli errori; tolga via le malattie, tenga lontana la fame, apra le carceri, spezzi le catene, conceda ai viaggiatori il ritorno, agl'infermi la salute, ai naviganti il porto della salvezza.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno Iddio, consolazione degli afflitti, forza dei tribolati; giungano a te le preghiere di quelli che da qualunque strettezza t'invocano ; e fa che nelle loro necessità tutti abbiano la gioia di sentirsi assistiti dalla tua misericordia:
R Amen.
V Preghiamo anche per gli eretici e gli scismatici; affinché Iddio nostro Signore li liberi da tutti gli errori; e si degni di ricondurli alla santa madre, la Chiesa Cattolica e Apostolica.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno Iddio, che salvi tutti, e vuoi che nessuno perisca, volgi lo sguardo alle anime sedotte dagl'inganni del demonio; affinché, deponendo ogni eretica depravazione, i cuori degli erranti si ravvedano, e ritornino all'unità della tua verità:
R Amen.
V Preghiamo anche per i giudei; affinché Iddio nostro Signore tolga il velo dai lori cuori, affinché anch'essi riconoscano Gesù Cristo nostro Signore.
(sed rubrica 1960) V. Preghiamo per gli Ebrei. Il Signore Dio nostro illumini i loro cuori perché riconoscano che Gesù Cristo è il salvatore di tutti gli uomini.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
P Onnipotente sempiterno Iddio, che dalla tua misericordia non escludi neppure i giudei; ascolta te preghiere che ti rivolgiamo per la cecità di quel popolo; e fa che, conosciuta la luce della tua verità, che è Cristo, siano liberati dalle loro tenebre: (sed rubrica 1960) V. Dio onnipotente ed eterno, tu che vuoi che tutti gli uomini si salvino e giungano alla conoscenza della verità, concedi propizio che, entrando la pienezza dei popoli nella tua Chiesa, tutto Israele sia salvo. Per Cristo nostro Signore. Amen.
V Preghiamo anche per i pagani; affinché Dio onnipotente tolga dai loro cuori l’iniquità; onde, abbandonando i loro idoli, si convertano al Dio vivo e vero e all'unico suo Figliuolo Gesù Cristo nostro Signore.
S Preghiamo.
V Pieghiamo le ginocchia.
R Alzatevi.
V Onnipotente sempiterno Iddio, che non la morte, ma la vita cerchi sempre dei peccatori, accogli benigno la nostra preghiera, e libera i pagani dal culto degli idoli, e aggrègali alla tua santa Chiesa, a onore e gloria del tuo nome:
Adoratio Crucis (Adoration of the Cross)
Latin
Adoratio Crucis (Adoration of the Cross)
14. Orationibus solemnibus completis, celebrans et ministri redeunt ad sedilia, ubi celebrans deponit pluviale, ministri dalmaticam vel tunicellam; et datur initium solemni adorationi sanctæ Crucis. Adhibeatur Crux satis magna, cum Crucifixo, velo violaceo obtecto, quod facile removere possit.
15. Primum portatur sancta Crux e sacristia in medium presbyterii, omnibus stantibus. Portatur autem hoc modo: Celebrans et subdiaconus manent ad sedilia stantes: diaconus cum acolythis, seu ministrantibus, adit sacristiam, ex qua processionaliter affert Crucem ad ecclesiam: præcedunt acolythi, seu ministrantes, sequitur diaconus cum Cruce, medius inter alios duos acolythos, seu ministrantes, candelabra accensa gestantes. Cum presbyterium ingressi fuerint, celebrans et subdiaconus ipsis obviam veniunt, et in medio, ante altare, celebrans Crucem e manibus diaconi accipit.
15a. Celebrans cum ministrantibus sacristiam adit, indeque, ut supra, portat Crucem ante altare.
16. Tum proceditur ad detectionem sanctæ Crucis, hoc modo: Celebrans, accedens ad latus Epistolæ, ibique, stans in plano, versa facie ad populum, Crucem a summitate parum detegit. Deinde solus incipit antiphonam Ecce lignum Crucis, ac deinceps iuvatur in cantu a ministris sacris, usque ad Venite, adoremus, quod cantatur a schola, comitantibus omnibus adstantibus. Cantu finito, omnes in genua se prosternunt, celebrante excepto, et parvo momento in silentio adorant. Deinde celebrans ascendit altare in latere Epistolæ, et detegit bracchium dextrum Crucifixi; tunc elevans Crucem paulisper, adiuvantibus, si opus sit, ministris sacris, altius quam primo cantat iterum Ecce lignum Crucis, aliis prosequentibus, et, post cantum, procumbentibus, ut supra. Denique celebrans procedit ad medium altaris, et detegit Crucem totaliter, ac elevans eam, tertio altius incipit Ecce lignum Crucis, aliis, ut supra, prosequentibus, et post cantum adorantibus. Duo autem acolythi, seu ministrantes, cum candelabris accensis comitantur Crucem, a dextris et a sinistris celebrantis.
16 a. Celebrans, in detegenda sancta Cruce, adiuvatur a ministrantibus; antiphonam vero Ecce lignum Crucis, usque ad Venite, adoremus, cantat solus.
V Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit.
R Veníte, adorémus.
V Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit.
R Veníte, adorémus.
V Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit.
R Veníte, adorémus.
17. Post detectionem Crucis sequitur eiusdem solemnis adoratio, hoc modo: Crux, postquam detecta fuerit, traditur a celebrante duobus acolythis, vel ministrantibus, qui stantes in suppedaneo, ante medium altaris, et facie ad populum versa, eam hinc inde ita per bracchia sustentant, ut pes Crucis super suppedaneum consistat. Alii vero duo acolythi, vel ministrantes, qui candelabra accensa gestabant, eisdem candelabris a dextris et a sinistris Crucis super suppedaneum collocatis, genuflexi manent in later ibus suppedanei, in superiore gradu, facie versus Crucem. Tune incipit adoratio sanctæ Crucis, ordine sequenti: primus accedit solus celebrans; deinde ministri, postea clerus, demum ministrantes. Hi omnes, si commode fieri possit, prius calceamenta deponunt, et, unus post alium, accedentes ad Crucem, simplici genuflexione ter repetita, pedes Crucifixi osculantur.
18. Sancta Crux, adoratione ex parte celebrantis, ministrorum, cleri ac ministrantium peracta, a duobus acolythis, seu ministrantibus, comitantibus aliis duobus acolythis, seu ministrantibus, cum candelabris accensis, defertur ad cancellos, et ibidem sustentatur eodem modo, ut supra, ita ut fideles, ante Crucem quasi processionaliter transeuntes, primum viri, deinde mulieres, pedes Crucifixi devote deosculari possint, præmissa simplici genuflexione. Si parochus aut rector ecclesiæ prævideat, adorationem sanctae Crucis, prout supra præscribitur, ob ingentem populi concursum, vix aut non sine boni ordinis et devotionis detrimento peragi posse, tune cæremonia hoc modo peragitur: celebrans, postquam clerus, si adsit, et ministrantes adorationem expleverint, sanctam Crucem e manibus ministrantium sumat et, in summitate graduum altaris consistens, paucis verbis populum ad sanctae Crucis adorationem invitet eamque altius elevatam teneat, per breve tempus a fidelibus in silentio adorandam.
19. Dum autem sanctse Crucis adoratio peragitur, cantantur a schola, in duos choros divisa, sic dicta Improperia, et alia quæ sequuntur; celebrans, ministri sacri, et ministrantes, ceterique omnes, qui adorationem sanctæ Crucis peregerunt, sedentes auscultant. Cantus vero eousque producitur, prout adorantium numerus requirit. Concluditur tamen semper cum doxologia: Sempiteina sit beatæ Trinitati gloria, ut infra.
IMPROPERIA
Partes quæ ad singulos choros spectant, indicantur numeris 1 (chorus primus), et 2 (chorus secundus); quæ autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo: 1 et 2.
1 et 2
V Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
V Quia edúxi te de terra Ægýpti, parásti crucem Salvatóri tuo.
1
R Agios o Theós!
2
R Sanctus Deus!
1
R Agios ischyrós!
2
R Sanctus fortis!
1
R Agios athánatos, eléison imas.
2
R Sanctus immortális, miserére nobis.
1 et 2
V Quia edúxi te per desértum quadragínta annis, et manna cibávi te, et introdúxi te in terram satis bonam: parásti Crucem Salvatóri tuo.
1
R Agios o Theós!
2
R Sanctus Deus!
1
R Agios ischyrós!
2
R Sanctus fortis!
1
R Agios athánatos, eléison imas.
2
R Sanctus immortális, miserére nobis.
1 et 2
V Quid ultra débui fácere tibi, et non feci? Ego quidem plantávi te víneam meam speciosíssimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potásti: et láncea perforásti latus Salvatóri tuo.
R Agios o Theós!
R Sanctus Deus!
R Agios ischyrós!
R Sanctus fortis!
R Agios athánatos, eléison imas.
R Sanctus immortális, miserére nobis.
1
V Ego propter te flagellávi Ægýptum cum primogénitus suis: et tu me flagellátum tradidísti.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego edúxi te de Ægýpto, demérso Pharaóne in Mare Rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego ante te præívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad prætórium Piláti.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle, et acéto.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego propter te Chananæórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego dedi tibi sceptrum regále: et tu dedísti cápiti meo spíneam corónam.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1
V Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.
2
R Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? Respónde mihi.
1 et 2 Antiphóna
Ant. Crucem tuam * adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus, et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.
1
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis.
2
Illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
1 et 2 Antiphóna
Ant. Crucem tuam * adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus, et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.
CRUX FIDELIS
1 et 2 Antiphona:
Ant. Crux fidélis, inter omnes Arbor una nóbilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, gérmine, * Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sústinet.
1 Hymnus
V Pange, lingua, gloriósi,
Láuream certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nóbilem:
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.
_ `
2
Ant. Crux fidélis, inter omnes Arbor una nóbilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, gérmine.
1
V De paréntis protoplásti
Fráude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
In necem morsu ruit:
Ipse lignum tunc notávit.
Damna ligni ut sólveret.
_ `
2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sústinet.
1
V Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat:
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret:
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.
_ `
2
Ant. Crux fidélis, inter omnes Arbor una nóbilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, gérmine.
1
V Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor:
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.
_ `
2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sústinet.
1
V Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et Dei manus, pedésque
Stricta cingit fáscia.
_ `
2
Ant. Crux fidélis, inter omnes Arbor una nóbilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, gérmine.
1
V Lustra sex qui iam perégit,
Tempus implens córporis,
Sponte líbera Redémptor
Passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur
Immolándus stípite.
_ `
2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sústinet.
1
V Felle potus ecce languet:
Spina, clavi, láncea,
Mite corpus perforárunt,
Unda manat, et cruor:
Terra, pontus, astra, mundus.
Quo lavántur flúmine!
_ `
2
Ant. Crux fidélis, inter omnes Arbor una nóbilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, gérmine.
1
V Flecte ramos, arbor alta,
Tensa lax víscera,
Et rigor lentéscat ille,
Quem dedit natívitas:
Et supérni membra Regis
Tende miti stípite.
_ `
2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sústinet.
1
V Sola digna tu fuísti
Ferre mundi víctimam:
Atque portum præparáre
Arca mundo naúfrago:
Quam sacer cruor perúnxit,
Fusus Agni córpore.
_ `
2
Ant. Crux fidélis, inter omnes Arbor una nóbilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, gérmine.
Conclusio numquam omittenda:
1
V Sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória:
Æqua Patri, Filióque;
Par decus Paráclito:
Unus Triníque nomen
Láudet univérsitas.
Amen.
2
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sústinet.
20. Adoratione Crucis expleta, ipsa Crux ab acolythis, vel ministrantibus, qui eam sustentaverant, comitantibus aliis duobus acolythis, vel ministrantibus, cum candelabris accensis, reportatur ad altare, ibique collocatur in medio, et quidem, si altaris dispositio id permittat, adeo in altum ut commode a fidelibus conspici possit, quin celebranti in cæremoniis sequentibus, super altare peragendis, incommodum præbeat. Candelabra vero accensa deponuntur super altare.
21. Postea celebrans et diaconus, dimissa stola nigri coloris, assumunt paramenta violacea, scilicet celebrans stolam et planetam, diaconus stolam et dalmaticam, subdiaconus vero tunicellam.
22. Deinde diaconus, delata bursa super altare, extendit corporale, more solito; acolythus autem, vel ministrans, deponit super altare vas aquæ cum purificatorio, ad abluendos et abstergendos digitos post Communionem, et librum disponit in latere Evangelii.
22 a. Antequam processio inchoetur, sacerdos defert et explicat corporale super altare, more solito.
23. Rebus ita dispositis, reportatur Sacramentum e loco repositionis ad altare maius pro Communione peragenda. Portatur autem hoc modo: Celebrans et subdiaconus, clerus et populus manent in suis locis, sub silentio. Diaconus cum duobus acolythis, et alio clerico ad umbellam portandam, accedunt ad altare repositionis, in quo præsto sint duo candelabra cum cereis accensis, postmodum ab acolythis sumenda. Ad altare repositionis genua flectunt; tune diaconus extrahit sacram pyxidem e tabernaculo seu capsa, et, assumpto velo humerali albi coloris, pyxidem extremitatibus eiusdem veli cooperit et ad altare maius defert.
23 a. Omnia fiunt per ipsum celebrantem cum suis ministrantibus.
24. Procedunt ordine quo venerunt; super Sacramentum defertur umbella; acolythi hinc inde procedentes candelabra accensa gestant, omnes in genua procumbunt. Interim schola cantat sequentes antiphonas:
V Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per Crucem tuam redemísti mundum.
V Per lignum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberáti sumus: fructus árboris sedúxit nos, Fílius Dei redémit nos.
V Salvátor mundi, salva nos: qui per Crucem et Sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.
Italiano
Adoratio Crucis (Adoration of the Cross)
Dopo queste orazioni i Ministri depongono le cappe e le casule e stanno in piedi presso i sedili. Il Diacono va con con gli accoliti in sacrestia, da dove ritorna in processione con le candele accese portando la croce velata (la più grande possibile), ed il Celebrante ed il Suddiacono avvicinandosi li incontrano davanti al centro dell'altare. Il Celebrante porta la Croce (con un aiuto, se necessario) al lato dell'Epistola del santuario e, rivolto al popolo, scopre la porzione superiore della Croce ed intona il verso:
V Ecco il legno della croce, al quale fu sospesa la salvezza del mondo.
R Venite adoriamo.
Quando il coro canta queste parole, tutti si inginocchiano tranne il celebrante. Il Sacerdote allora avanza all'angolo anteriore e scopre il braccio destro, elevando la Croce un poco, canta in un tono più alto di prima:
V Ecco il legno della croce, al quale fu sospesa la salvezza del mondo.
R Venite adoriamo.
Poi in mezzo all'altare il Celebrante scopre tutta la Croce, la solleva e comincia in un tono ancora più alto, i ministri ed il color continuano come prima:
V Ecco il legno della croce, al quale fu sospesa la salvezza del mondo.
R Venite adoriamo.
Due assistenti portano la croce svelata al centro del santuario, dove stanno in piedi rivolti al popolo e tenendo la croce dritta con le braccia. gli accoliti pongono le loro candele ai due lati della Croce e si inginocchiano rivolti alla Croce per tutta l'adorazione che segue. Il Celebrante ed i Ministri e gli assistenti si tolgono le scarpe e, a turno, si avvicinano, genuflettendo tre volte, e baciano i piedi del Crocifisso. La Croce, ancora sostenuta dai due assistenti, le candele e gli accoliti, è posta in luogo adatto per l'adorazione dei fedeli. Questi formino in processione alla Croce, uomini prima, poi donne, dopo una semplice genuflessione bacino devotamente i piede del Crocifisso. Intanto due cori cantino gli Improperia.
IMPROPERIA
Due cantori cantano il seguente:
V Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Forse perché ti ho condotto fuori dalla terra di Egitto, hai preparata la Croce al tuo Salvatore.
R Santo Iddio.
R Santo Iddio.
R Santo e forte.
R Santo e forte.
R Santo immortale, abbi pietà di noi.
R Santo immortale, abbi pietà di noi.
V Forse perché ti ho guidato nel deserto per quarant'anni, e ti ho cibato con la manna, e ti ho introdotto nella terra ricchissima, tu hai preparata la Croce al tuo Salvatore.
Due cori si alternano ripetendo come prima:
R Santo Iddio.
R Santo Iddio.
R Santo e forte.
R Santo e forte.
R Santo immortale, abbi pietà di noi.
R Santo immortale, abbi pietà di noi.
V Che cosa dovevo fare io di più per te e non lo feci? Io ho piantato te, quasi tu fossi la mia vigna prediletta, e tu fosti per me di un'estrema amarezza; poiché nella mia sete con l'aceto mi hai abbeverato e con la lancia hai squarciato il costato del tuo Salvatore.
R Santo Iddio.
R Santo Iddio.
R Santo e forte.
R Santo e forte.
R Santo immortale, abbi pietà di noi.
R Santo immortale, abbi pietà di noi.
I versi seguenti sono cantati alternati da due cantori di ciascun coro. I cori rispondono dopo ogni verso: Popule meus . . . fino al verso Quia.
V Io per te ho flagellato l'Egitto e i suoi primogeniti; e tu Mi hai abbandonato ai flagelli.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ti trassi dall'Egitto ed ho sommerso Faraone nel Mar Rosso; e tu mi hai consegnato ai principi dei sacerdoti.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ho aperto il mare dinanzi a te, e tu con la lancia mi hai squarciato il costato.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ti ho preceduto nella colonna di nube, e tu mi hai trascinato nel pretorio di Pilato.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ti ho cibato con la manna nel deserto, e tu mi hai colpito cogli schiaffi e coi flagelli.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ti ho dissetato con l'acqua di salvezza derivata dalla pietra, e tu mi hai dato a bere fiele e aceto.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Per te io ho percosso i re dei Cananei, e tu con la canna hai percosso il mio capo.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ti diedi lo scettro regale e tu calcasti sul mio capo una corona di spine.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
V Io ti ho esaltato con stupendi prodigi, e tu mi hai innalzato e confìtto sul patibolo della Croce.
R Popolo mio, che ti ho fatto io? o in che ti ho contristato? Rispondimi.
Si canta poi il seguente canto.
Ant. La tua Croce, * noi adoriamo, o Signore, e lodiamo e glorifichiamo la tua santa risurrezione ; ecco che in grazia del legno [della croce] è venuto il gaudio all'universo mondo.
V Dio abbia pietà di noi e ci benedica. Faccia risplendere su noi la luce del suo volto, ed abbia pietà di noi.
Ant. La tua Croce, * noi adoriamo, o Signore, e lodiamo e glorifichiamo la tua santa risurrezione ; ecco che in grazia del legno [della croce] è venuto il gaudio all'universo mondo.
CRUX FIDELIS
Poi si canta l'inno Pange lingua lauream nella maniera che segue con il Crux fidelis.
Ant. Croce fedele, tu sola nobile fra tutti gli alberi, mai alcuna selva produsse un albero simile a te nelle fronde, nei fiori e nei frutti. * Dolce legno, dolci chiodi, che sostenete un sì dolce peso.
V Canta, o lingua, del glorioso
combattimento la corona.
E sul trofeo della Croce
canta la vittoria celebre
che il Redentore del mondo
riportò immolandosi.
_ `
Ant. Croce fedele, tu sola nobile fra tutti gli alberi, mai alcuna selva produsse un albero simile a te nelle fronde, nei fiori e nei frutti.
V Il Creatore dolendosi
dell'inganno teso al primo padre,
il quale mangiando il vietato pomo
diede a sé stesso la morte,
scelse il legno [della croce]
per riparare dell'albero le perdite.
_ `
Ant. Dolce legno, dolci chiodi, che sostenete un sì dolce peso.
V Questo appunto richiedevasi
per salvezza nostra,
che con arte egli vincesse
l’astuzia nemica,
e di là, da dove era venuta l'offesa,
venisse il rimedio.
_ `
Ant. Croce fedele, tu sola nobile fra tutti gli alberi, mai alcuna selva produsse un albero simile a te nelle fronde, nei fiori e nei frutti.
V Quando dunque fu compiuta
la pienezza dei secoli,
venne, mandato dal Padre
l'Artefice del mondo,
che di carne verginale
appare vestito.
_ `
Ant. Dolce legno, dolci chiodi, che sostenete un sì dolce peso.
V Piange il bambino giacente
nel piccolo presepio,
entro pannicelli lo ravvolge
la sua Madre Vergine;
e le divine mani e i piedi
stringe con le fasce.
_ `
Ant. Croce fedele, tu sola nobile fra tutti gli alberi, mai alcuna selva produsse un albero simile a te nelle fronde, nei fiori e nei frutti.
V Già sei lustri sono compiuti,
dalla sua vita,
ed egli che redense
dalla morte gli uomini,
da sé stesso si vota
alla morte sulla Croce.
_ `
Ant. Dolce legno, dolci chiodi, che sostenete un sì dolce peso.
V Eccolo abbeverato di fiele, langue affisso all'albero;
spine, chiodi e lancia
il mite corpo perforano,
donde sgorgano sangue ed acqua,
lavacro della terra, del mare,
degli astri e del mondo.
_ `
Ant. Croce fedele, tu sola nobile fra tutti gli alberi, mai alcuna selva produsse un albero simile a te nelle fronde, nei fiori e nei frutti.
V Piega i rami, o albero eccelso,
dà sollievo, piegandoti, alle sue membra stirate,
mitiga la tua durezza
naturale al paziente,
e alle membra del sommo Re
offri un più mite stipite.
_ `
Ant. Dolce legno, dolci chiodi, che sostenete un sì dolce peso.
V Tu solo sei degno
di reggere ora la vittima del mondo,
tu solo nel gran naufragio
dell'umano genere sei l'arca
aspersa col sangue
purissimo dell'Agnello.
_ `
Ant. Croce fedele, tu sola nobile fra tutti gli alberi, mai alcuna selva produsse un albero simile a te nelle fronde, nei fiori e nei frutti.
V Sia sempiterna lode
alla beata Trinità.
Pari onore al Padre, al Figlio
e al Paraclito;
il nome di Dio Trino ed Uno
lodino tutti al mondo.
Amen.
Ant. Dolce legno, dolci chiodi, che sostenete un sì dolce peso.
La Croce è posta al centro dell'altare così da essere visibile a tutti in chiesa e le candele degli accoliti sono poste a ciascun lato. I Ministri sacri si vestono di vesti viola, ma solo il Diacono va all'altare della reposizione con gli accoliti. Lì prende la pisside dal tabernacolo senza incensazioni e ritorna all'altar maggiore, con ciascun accolito che porta una delle candele accese dall'altare della reposizione. Intanto tutti si inginocchiano ed il coro canta queste antifone:
V Ti adoriamo, o Cristo e ti benediciamo perché sulla Croce hai redento il mondo.
V La nostra servitù ci richiama ad un albero, la nostra redenzione alla tua Croce: il frutto di un albero ci ha sedotto, il Figlio di Dio ci ha redento.
V O Salvatore del mondo, salvaci; tu che per mezzo della Croce e del tuo Sangue ci hai redenti, aiutaci, te ne preghiamo, o Dio nostro.
Communio
Latin
Communio
25. Cum ad altare maius pervenerint, illud ascendunt, diaconus sacram pyxidem super corporale, acolythi autem candelabra super altare deponunt. Genuflexione peracta, diaconus dimittit velum humerale et se retrahit ad latus Epistolæ; acolythi vero descendunt hinc inde, et genuflectunt in infimo gradu altaris.
26. Tunc celebrans et subdiaconus accedunt ad altare, utroque genu adorant, illud ascendunt, et facta, una cum diacono, genuflexione, celebrans clara voce recitat, non cantat, præfationem orationis dominicse Oremus. Præceptis salutaribus moniti. Totum vero Pater noster, cum sit precatio ad Communionem, omnes præsentes, clerici et fideles, una cum celebrante, solemniter, graviter et distincte recitant, lingua latina addito quoque ab omnibus Amen. Celebrans, iunctis manibus, dicit solus:
V Oremus.
Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formǽti, audémus dícere:
Celebrans, item iunctis manibus, et omnes præsentes prosequuntur:
V Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.
27. Celebrans solus, clara et distincta voce atque manibus extensis, prosequitur:
V Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus, et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, da propítius pacem in diébus nostris: ut ope misericórdiæ tuæ adiúti, et a peccáto simus semper líberi, et ab omni perturbatióne secúri. Per eúmdem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Et ab omnibus respondetur:
R Amen.
_ `
28. Et continuo celebrans recitat, submissa voce, sequentem orationem, de more inclinatus, manibusque iunctis super altare positis:
V Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis, et córporis, et ad medélam percipiéndam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
_ `
29. Turn discooperit pyxidem, et, facta genuflexione, accipit sacram particulam, et, tenens illam supra pyxidem, inclinatus et pectus percutiens, ter dicit, more solito:
V Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
V Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
V Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
30. Postea, signans se Sacramento, adiungit submissa voce:
V Corpus Dómini nostri Iesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Et sumit Corpus reverenter, ac paululum in meditatione Sacramenti quiescit.
31. Et continuo diaconus facit confessionem. Tunc celebrans, facta genuflexione, conversus ad populum, manibus iunctis ante pectus, clara voce dicit:
V Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
Omnes respondent:
Amen.
Celebrans prosequitur:
V Indulgéntiam, absolutiónem ✝ et remissiónem peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnípotens et miséricors Dóminus.
Omnes respondent:
Amen.
32. Deinde ad altare se convertit, genuflectit, apprehendit pyxidem, et more solito conversus ad populum, in medio altaris, dicit clara voce:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
Mox subdit:
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
quod iterum ac tertio repetit.
Et procedit ad distributionem Communionis, ut supra feria V in Cena Domini, 159, n. 29, dictum est. Sacerdotes vero stolam violaceam deferunt.
33. Dum sacra Communio distribuitur, cani potest psalmus 21 Deus meus, Deus meus; vel unum aliudve responsorium ex Matutino huius feriæ VI.
34. Communione absoluta, celebrans digitos abluit in vase, ac purificatorio abstergit, nihil dicens; pyxidem vero in tabernaculo reponit.
35. His completis, celebrans stans in medio altaris, habens ante se librum, a dextris et a sinistris ministros sacros, dicit pro gratiarum actione, in tono feriali et manibus iunctis, tres sequentes orationes, omnibus stantibus et Amen respondentibus.
V Orémus.
Super pópulum tuum quǽsumus, Dómine, qui passiónem et mortem Fílii tui devóta mente recóluit, benedíctio copiósa descéndat, indulgéntia véniat, consolátio tribuátur, fides sancta succréscat, redémptio sempitérna firmétur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
R Amen.
_ `
V Oremus.
Omnípotens et miséricors Deus, qui Christi tui beáta passióne et morte nos reparásti: consérva in nobis óperam misericórdiæ tuæ; ut huius mystérii participatióne, perpétua devotióne vivámus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
R Amen.
_ `
V Oremus.
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et fámulos tuos ætérna protectióne sanctífica, pro quibus Christus, Fílius tuus, per suum cruórem instítuit paschále mystérium. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
R Amen.
36. Celebrans et ministri sacri de altari descendunt et, facta genuflexione, una cum acolythis, seu ministrantibus, in sacristiam revertuntur.
37. In choro dicitur Completorium, candelis exstinctis, et absque cantu.
38. Tempore opportuno, sanctissima Eucharistia reportatur, forma simplici, ad locum reservationis, et ibidem asservatur, lampade de more accensa. Et denudatur altare.
Italiano
Communio
Il Diacono pone il ciborio su un corporale sopra l'altare maggiore. Il Celebrante ed il Suddiacono con doppia genuflessione lo raggiungono. Subito il Celebrante recita:
V Preghiamo:
Esortati da salutari precetti e ammaestrati da un'istruzione divina, osiamo dire:! Tutti i presenti, clero e fedeli, recitano il Pater Noster in latino, come preparazione alla Comunione; questa recitazione sia solenne, grave, distinta.
V Padre nostro, che sei nei cieli, sia santificato il nome tuo, venga il regno tuo; sia fatta la tua volontà, come in cielo così in terra.
Dacci oggi il nostro pane quotidiano e rimetti a noi i nostri debiti, come noi li rimettiamo ai nostri debitori, e non ci indurre in tentazione, ma liberaci dal male. Amen.
Il Celebrante continua da solo dicendo:
V Liberaci, o Signore, te ne preghiamo da tutti i mali, passati, presenti e futuri e per l'intercessione della beata e gloriosa sempre Vergine Maria, Madre di Dio, dei tuoi beati Apostoli Pietro e Paolo, Andrea e di tutti i Santi, donaci propizio la pace, affinché col soccorso della tua misericordia siamo liberi dal peccato e al sicuro da ogni turbamento. Per lo stesso Signor nostro Gesù Cristo tuo Figlio, che con te vive e regna, nell'unità dello Spirito Santo, Dio, per tutti i secoli dei secoli.
E tutti rispondono insieme:
R Amen.
_ `
Il Celebrante a mani giunti si inchina e continua a bassa voce:
V La comunione del tuo Corpo, Signore Gesú Cristo, ch'io indegno ardisco ricevere, non mi torni a delitto e condanna; ma per la tua bontà mi giovi a difesa dell'anima e del corpo e come spirituale medicina, Tu che sei Dio e vivi e regni con Dio Padre nell'unità dello Spirito Santo, per tutti i secoli dei secoli. Amen.
_ `
Apre il Ciborio, genuflette, estrae le sacre particole. Poi fa la Comunione come solito:
V Signore, non son degno che Tu entri sotto il mio tetto, ma di' soltanto una parola e l'anima mia sarà guarita.
V Signore, non son degno che Tu entri sotto il mio tetto, ma di' soltanto una parola e l'anima mia sarà guarita.
V Signore, non son degno che Tu entri sotto il mio tetto, ma di' soltanto una parola e l'anima mia sarà guarita.
La Santa Comunione è distribuita come il Giovedì Santo, tranne che i sacerdoti indossano una stola viola, non bianca. Quando tutti hanno comunicato, il Celebrante purifica le dita e pone il Ciborio nel tabernacolo in silenzio. Tutti stanno in piedi per ringraziare con lui mentre recita in tono feriale:
_ `
V Preghiamo.
Ti preghiamo, o Signore: sul tuo popolo, che ha celebrato devotamente il mistero della Passione e Morte di tuo Figlio, discenda copiosa la benedizione, scenda il perdono e la consolazione, aumenti la fede e si consolidi la certezza della redenzione sempiterna. Per nostro Signore Gesù Cristo.
E tutti rispondono:
R Amen.
_ `
V Preghiamo.
Onnipotente e misericordioso Iddio, che ci hai riscattati con la Passione e Morte del tuo Cristo: conserva in noi l'opera della tua misericordia affinché, in virtù della partecipazione a questo mistero, viviamo sempre nella santità. Per lo stesso Cristo Nostro Signore.
R Amen.
_ `
V Preghiamo.
Ricordati, o Signore, della tua bontà e misericordia e, col tuo perenne aiuto, santifica i tuoi servi, per i quali Gesù Cristo, Figlio tuo, ha istituito il mistero pasquale a prezzo del suo sangue. Per lo stesso Cristo nostro Signore.
R Amen.
I Ministri genuflettono prima di ritornare in sacrestia.